TESTAMENTUM

TESTAMENTUM
I.
TESTAMENTUM
alienationis species est, et iuris naturalis. Quamvis enim id, ut actus alii, formam certam accipere possit a iure civili, ipsa tamen eius substantia cognata est dominio, et eô datô iuris naturalis. Possum enim rem meam alienare, non pure modo, sed et sub conditione; nec tantum irrevocabiliter, sed et revocabiliter, atque etiam retentâ interim possessione et plenissimô iure fruendi. Alienatio autem in mortis eventum, ante eam revocabilis
retentô interim iure possidendi, ac fruendi est Testamentum. Vidit hoc recte Plutarchus, qui cum a Solone dixisset permissam civibus Testamenti factionem, addit: Τὰ χρηματα κτήματα τῶ ἐχόντων ἐποίησε Effecit, ut res cuique suae propriae et in pleno dominio essent. Quô iure Abrahamus Patriarcha si sine liberis decessisset; res suas Eliezero relicturus fuerat, ut indicat locus Genes. c. 15. v. 2. Quod vero alicubi externis Testamentum facere non conceditur, id non est iure Gentium, sed ex iure proprio illius civitatis, et forte ab illa veniens aetate, quâ externi quasi pro hostibus habebantur: itaque apud moratiores populos merito exolevit. Sic Grotius de iure Belli ac Pacis l. 2. c. 6. sub sin. Apud Romanos tria fuisse testamentorum genera, A. Gellius docet, l. 15. c. 27. Tria enim genera Testamentorum fuisse accepimus, unum quod Calatis Comitiis in populi contione fieret: alterum in procinctu, quum viri ad proelium saciendum in aciem vocabantur: tertium per famtliae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur. Quae verba haud aliunde meliorem accipient lucem, quam ab iis, quae Theophilus scribit in Paraphr. Instit. l. 2. tit. 10. de Testamentis. Et quidem de Testamento, quod Calatis Comitiis dicebatur, Testamentum, inquit, hôc tempore pacis fiebat bis in anno hunc in modum. Praeco universam circumibat civitatem conclamans et totus Populus congregabatur, et ita qui volebat, teste Populô, Testamentum scribebat. De Testamento in procinctu paulo post: Procinctum vero Testamentum est, quod fiebat, cum in proelium essent exituri: nomenque ab habitu, in quo Testamenta siebant, sortitum est. Nam cum in incerto esset, an redituri essent procincti (i. e. parati ad proelium) Testamentô prius factô in pugnam exibant. Pergit dein, Porro cum hae duae species tantum in usus essent, eveniebat, nt nonnulli repentinâ morte sublati intestati morerentur; neque enim Calatis Comitiis testabantur, quia nondum instaret tempus; neque item in Procinctu, quia bellum non esset. Deinde et illud mali ominis videbatur, sanô quempiam et valente corpore Testamentum facere. Ob haec igitur tertia species inventa est, quae dicebatur per Aes et Libram: Fiebat enim per emancipationem Porro emancipatio est imaginaria venditio: In hunc vero modum vendebatur: Quinque aderant testes et Libripens, cives Romani, hique puberes. Atque his praesentibus, is qui successor defuncti erat futurus, patrimonium morituri emebat, verba quaedam dicens sollennia, et imaginarii pretii nomine nummum rerum domino dabat; appellabaturque Familiae Emptor. Deinde ordinabat moriens, quid post mortem suam sieri vellet, dicebat enim Familiae emptori sive heredi: Huic volo dari fundum, illi domum, alii centum solidos. Quô Testamenti genere inventô, priora illa iam longô tempore in desuetudinem abierant. Sed et testandigenus per Aes et Libram, paulatim sperm coeperat. Nam cum idem Familiae emptor esset et haeres, pro certo habens is se heredem futurum, in dominum hereditatis insidias comparabat; unde
complures pro veteri more familiae emptorem adhibebant; qui imaginariâ emptione patrimonium morituri emeret, Sed Testator seorsim in tabulis aut chartis., quem sibi heredem esse vellet, scribebat, vide de hoc ultimo Testamenti generes, Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 7. Ordinem in Testamenti observari solitum, annotavit Alex. ab Alexandro, Genial. dier. l. 1. c. 1. Primô capite (seu in prima cera) heredis fiebat institutio, sive unus, sive plures essent, qui in universum bona ex defuncti voluntate caperent. Sequenti capite et in ima cera, secundi heredes, legata et reliqua Testatoris voluntas ac dispositio ponuntur: sive aliquos onere gravare, aut si quibus dari, fierive oportere, testator pro sua voluntate, arbitratus esset: qui non Heredes, sed Legatorii sunt dicti. Fiebat autem id, ut etiamnum, septem testibus praesentibus, origine consuetudinis tractâ ex Leg. XII. Tabb. Ut cum Pater familiâs super familia sua legaret, nexum faceret, perque Aes et Libram familiam manciparet: ac praeter Libripendem cives Romanos puberes ne minus quinque adhiberet: Ubi de Testamento per Aes et Libram, quod alias quoque Testamentum per Nexum, agentes DEcemviri, in hac imaginaria venditione quinque cives Romanos, Libripendem et emptorem, adeoqueve numerô 7. requirebant. Verba sollennia, quae dicens Emptor, patrimonium morituri emebat, uti diximus, haec erant; Huius ego familiam, quae mihi empta est hôc aere, aeneâque libra, iure Quiritum, meam esse aio: Deinde aere percutiens libram id aes dabat ei, a quo hereditatem exspectabat, quasi locô pretii. Quae mancipatio cum facta esset, tum ordinabat Venditor, quid post mortem suam fieri vellet: atque haec Testamenti nuncupatio dicebatur, quae sic consueverat fieri, teste Ulpianô tit. Institut. 20. Tabulas Testamenti Testator tenens ita dicebat, Haec uti his tabulis cerisque scripta sunt, ita do, ita testor. Itaque vos Quirites testimonium praebitote. Fuisse vero testandi ius solis Patribus familiâs, annotavit Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 6. in tertia parte Legum XII. Tabularum n. II. etc. Ceterum ingens apud Romanos Testamentorum licentia, notatur Suetonio in Aug. c. 56. ubi, Iocis quorundam invidiosis aut petulantibus lacessitum, contradixisse edicto. Et tamen de inhibenda Testamentorum licentia, ne Senatus quicquam constitueret, eum inter cessisse, refert. Mos scil. fuit Romanorum in Testamentis increpare alios, maledicere aliis, et liberam, de quibuscumque vellent, etiam de Augustis ipsis, vocem edere, uti discimus ex Luciano, apud quem Nigrinus Romanos per totam vitam μίαν φωνην` ἀληθῆ unciam vocem veram, edere, in Testamen- tis videl. ait. Clausula ustiata fuit, ut tribus pensionibus solverentur, Casaubonus ad Sueton. Aug. c. 101. Obsignabantur dein sollenni ritu, de quo pluribus agit Io. Kirchmannus, de Annulis, c. 3. Vide quoque supra Obsignatores, it. Signatores. Sic condita autem Testamenta iidem Vestalibus plerumque commendabant, uti de Caesaris testamento legimus, apud Sueton. in eo, c. 83. Nonnumquam plura ultimae voluntatis exemplaria seu ἀντίγραφα diversis locis, maioris securitatis causâ deponebant, de quo more ad eundem in Aug. c. 101. Casaubonum vide etc. Sed nec privatorum solum opes, verum integra quandoque Regna Testamento ad alios transiêre, quod de Regnis patrimonialibus, non vero de iis, quae Populi voluntate delata sunt, intellectum vult Grotius. Sicuti Rex Salomo Regi Phoenicum Hieromo dedit urbes 20. 1. Regum c. 9. v. 11. quas propriô iure possederat: ita Attalus Rex Eumenis fil. Regnum Pergamenum; et
postea Nicomedes Rex Bithyniam, Romanis Testamentô legavit, apud Florum l. 2. c. 20. Epit. Liv. 58. et 59. Unde Cicero 2. Or. in Rullum, Hereditatem cernimus, regnum Bithyniae. Libyae quoque pars Cyrenaica eisdem ab Apione Rege relicta est, Tacit. Annal. l. 14. c. 18. Et quis ignorat, verba sunt Tullii de lege Agr. Regnum Aegypti, testamentô Regis Alexandrini, Populi Romani esse factum? Vide plura apud praenominatum Grotium, de Iure B.ac P. l. 1. c. 3. nec non ad Iustin. l. 5. c. 11. de Legibus vero Testamentorum nomine latis vide infra. Apud Athenienses ante Solonem nemindem licebat extra gentem et familiam suam heredem scribere, ex Lege memorata Plut. in Solone: Ε᾿ν τῷ γένει τȏυ τεθνηκότος δεῖν τὰ χρήματα καὶ τὸν οἷκον διαμένειν. Cuius ratio est apud Platonem, de LL. l. 11. quia bona testantis non sunt, sed gentis et familiae. Neque tamen omnibus fas fuit indiscriminatim c Solonis lege, sua Testamentô dare legare: Feminis namqueve et pueris non licebat dare legare Testamento cuiquam, quod excederet pretium medimni hordei, Παιδὶ μὴ ἐξεῖναι συμβάλλειν μηδὲ γυναικὶ παρὰ μεδίμνου κριθῶν: apud Isaeum de Aristarchi haer. Quae lex non fuit solis divitibus, sed etiam pauperibus scripta: habuitqueve pro modulo, pauperiorum censum, seu foenus annuum census eorum. Coeteris concessit Solon necessitudini generis amicitiam praeferre, et bona in uniuscuiusque posuit manu, ut possent quem vellent heredem scribere, nullis superstitibus liberis masculis; si modo non essent furiosi, aut vi morbi aut senectutis, vel pharmacorum de mentis statu deiecti, aut ab uxoribus circumventi, aut denique necessitate impulsi, aut in vinculis habiti, ex Lege, Ο῞σοιμὴ ἐπεποιοῦντο ὥς τε μήτε ἀπειπεῖν, μητ᾿ ἐπιδικάσαςθαι, ὅτε Σόλων εἰσῄει, τὰ ἑαυτοῦ διαθέςθαι εἶναι, ὅπως ἂν μὴ παῖδες ὦσι γνήσιον ἄῤῥενες, ἃν μὴ μανιῶν ἢ γήρως, ἢ φαρμάκων, ἢ νόσου ἕνεκεν, ἢγυναικὶ πειθούμενος ὐπὸ τούτων τȏυ παρανοῶν, ἢ ὑπὸ ἀνάγκης ἢ ὑπὸ δεσμοῦ καταληφθεὶς, Demosth. ψευδομαρτ. β. Quâ solis civibus Aboriginibus et indigenis Testamentum facere concessum est: cum ascriptorum civium, qui orbi essent, bona in Aerarium fuerint relata. Qui vero heredes scribebantur, etiam in filios adsumebantur, Isaeus l. c. inde peregrini heredes scribi non poterant ab Atheniensi cive, Plato, ubi supra: quod etiam apud Romanos obtinuisse colligitur, ex Rescripto Imperatoris Titi Aelii Antonini A. ad Antestianum, l. 1. C. de hered. instituend. Nec nothi, nisi adoptione in familiam essent adsciti etc. In conscribendis tabulis Magistratum advocabant qui praesentiâ suâ illas vel confirmaret et stabiliret; vel solveret ac infringeret; Harpocration e Dinarcho, Suid. Isaeus, Alii. Nominatim vero Astynomus advocabatur, Idem de Cleonymi haer. Nonnumquam, qui Testamenti tabulas consignabant, advocabant testes, non eorum, quae Testamentô suô dabant lebabant, signatae enim erant iam tabulae, sed ut meminissent et testarentur, illum Testamentum fecisse, Idem de Nicostrati haer. Factum etiam est, ut nullae tabulae scriberentur (sicut apud Romanos calatis Comitiis) sed Testator voluntatem suam pro contione declararet et voce nuncuparet, Plut. in Alcibiade: quod tum fidebat quando convenerat Populus, ἐν ταῖς κυρίας ἐκκλησίαις. Quod si Pater Testamentum scripserit, et liberis masculis heredes substituerit, si ante
annum vicesim um aetatis liberi decederent, ratum id erat ex Lege: Ο῞, τι ἄν γνησίων ὄντων υἱῶν ὁ πατὴρ διαθῆται ἐὰν ἀποθανῶσιν οἱ υἱεῖς πρὶν ἐπιδιετὲς ἡβᾷν τὴν τȏυ πατρὸς διαθήκην κυρίαν εἶναι, apud Demosthenem locô cit. Superstite tamen feminâ prole, licebat Testamentô sua dare legare alteri, sub haec conditione, ut filiam superstitem in uxorem duceret: Ita enim Lex, Ε᾿ξεῖναι διαθέςθαι ὅπως ἂν ἐθέλῃ τὶς τὰ αὑτοῦ ἂν θηλείας γνησίας καταλίπῃ, apud Isaeum de Pyrrhi haer. Adoptatis autem, si orbi decederent, Testamentum scribere non licebat: Nam aut filios habebat Pater adoptans superstites, aut ab intestato hereditatem illius adibant eius propinqui ex Lege: τὰς ποιηθεῖσιν μὴ ἐξεϊναι διαθέςθαι, ἀλλὰ ζῶντας ἐγκαταλιπόντας τὸν γνήϚιον ἐπανιέναι, ἠ τελεευτήϚαντας ἀποδιδόναι τὴν κληρονομίαν τοῖς ἐξ ἀρχῆς οἰκείοις οὖσι τȏυ ποιησαμένου, apud Demosth. contra Leocharem. Itaque Pater naturalis cernere non poterat hereditatem filii, quem adoptandum dederat in alienam familiam, Ibid. etc. Vide Plura apud Sam. Petitum, Comment. in Leges Atticas, l. 6. titulô 6. alibique passim. Ut de veteribus Germanis hoc unum addam, testari illos non fuisse solitos, sed mortuis parentibus liberos, vel si non adessent, proximos agnatos, in eorum successisse bona, ab intestato, adnotata Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 6. c. 10. etc. Atque hactenus de Testamento Civili, praeter quod aliud Physicum dictum, occurrit apud Varronem in Belliores. Mandatum videl. morientis; cuiusmodi est Micipsae Regis apud Sallustium, in Iugurth. c. 5. 6. 7. s. Archippi et Antigenis in Epigramm. Paeti, apud Propert. l. 3. El. 6. et, ut alios omittam, Othonis Imperatoris apud Sueton. Vespas. c. 6. ubi is extremâ obtestatione ultionem mandâsse Vespasiano, ut heredi et amico, legitur. Ultionem enim mortis suae Romananos heredibus Testamentô commendâsse, etiam aliunde discimus. Vide Marcilium, ad loc. Ex hoc vero restamentorum genere nata esse civilia, Tullius notat, de Finib. l. 3. Hinc Testatio apud Scriptores Ecclesiae Romanae ius dicitur, quod Episcopi habebant disponendi de quarta, interdum nona parte relictorum in Testamentis, in pios usus; inde ortum, quod antiquitus statutum sit, ut rerum Testamentis relictarum auctoritate Ecclesiae distributio deinceps fieret, et ut Episcopis in pios usus certam illorum partem distribuere liceret. Decima postmodum pars concessa, teste Matth. Paris, A. C. 1190. eosdem in usus: Quartam tandem sibi arrogâsse, nec amplius in pios usus expendendam, sed tamquam sibi propriam, et de qua disponere ipsis omnino esset librum, uti de intestatorum bonis, docet C. du Fresne Glossar. Vide quoque supra, Andecabeo, Haeres, Intestatus.
Leges Testamentorum nomine scriptae, apud Romanos.
Furia, a C. Furio Tribuno Plebis lata est: Ne cui, nisi Manumissoris cognato, certisque aliis personis supra mille asses legare, mortisque caus â donare liceret. Voconia, a Q. Voconio Saxa Tribuno Plebis. Ne qui census esset, Virginem neve Mulierem supra quadrantem suorum bonorum heredem institueret: plusque cuiquam legaret, quam ad heredem heredesve perveniret. Ne forminae, ultra consanguineos, ab intestato succederent. Falcidia, auctore P. Falcidiô Tribuno Plebis lata annô 613, varia habuit capita, de quibus supra suô locô, Cornelia, cuius auctor L. Cornelius Sulla Felix Dictat. et Consul. an. Urb. Cond. 673. sauxit: Ut eorum testamenta, qui in hostium potestate essent, perinde essentrata, ac si in hostium potestatem non pervenissent. E. que hac Lege inducta fictio est, ut qui captus apud hostes decederet, mortuus eôdem momentô, quô captus esset, putaretur. Iunia Velleia, duo capita habuit: Primum, ut mortuo Filio, nepotes nondum nati possint institui etc. Alterum, ut nepotes iam nati, vivente filiô, ab avo heredes instituantur vel nominatim ex heredentur, ne forte mortuô post Testamentum filiô sui heredes, ad exemplum postumorum, Testamentum instrment. Iulia dev vicesima. Iulia Caducaria. Iulia Miscella, vide suis locis. Pappia decimaria, ut vir et uxor, nullis ex co matrimonio exstantibus liberis, decimam ex Testamento, matrimonii nomine, capere possit. Si vero exstent liberi ex alio matrimonio, pro unoquoque ex liberis aliam decimam, et pro communi filio, post nonum diem amisso, aliam: pro duobus post nonum diem amissis, duas. Glicia lex, de ratione inducendae quaerelae inofficiosi. Testamenti. Vide supra.
II.
TESTAMENTUM
praeter significata, quae in saeculo habet, sacra vox est, et modo proprie, modo Metonymice pro tabulis Testamenti, quibus Deus credentibus vitam et caelestia bona morte Filii sui parta pollicetur, sumi solet: Unde Veteris et Novi Testamenti appellationes ortae, quorum illud Mosen, Psalmos et Prophetas: Hoc Euangelia cum Actis, et Epistolas cum Apocalypsi, complectitur. In Utrumque Testamentum, sive universa Biblia plurimi commentati sunr: Exstant Adriani Isagoge. Sacr. Lit. Graece in 4to. Augustae Vindel. A. C. 1602. Albae, Annotationes Selectae, in 4to. Valentiae A. C. 1614. de Alliaco. Alberti M. Commentar. in fol. Alloti Thesaurus Bibliorum, in 8t. Coloniae, A. C. 1612. Althameri, Silva Biblicorum nomin. in 8t. Basileae, A. C. 1538. Item Conciliationes locor. S. Scribturae, quae in speciem pugnare videntur, in 8t. Wittebergae, A. C. 1581. Amoeni Encheridion, in 4to. Basileae, A. C. 1564. Andreae Α᾿ποςπάσματα in fol Angl. Londini, A. C. 1657. Anselmi Glossa. Antonini Chronica. Arborei expositio locor. difficil. in tom. 2. in fol. Parisiis, A. C. 1599. Aquinatis Comment. Athanasii Synopsis. Augustini Locutiones. Auteoli Breviarium. in 12. Bailii Chronol. Sacra. Balduini Idea Dispositionum. Biblic in 8t. Witteberg: A. C. 1622. de Balinghem Loci Communes morum in 2. tom. in fol. Duaci, A. C. 1624. Ballestri, Onomatographia, in 4to. Lugdauni, A. C. 1617. Basilii Homiliae. Becani Analogia V. et N. Test. Bellabuccus. Benedictus. Bergamensis. Berthorius. Bertramus. Bidembachius. Blancus. Bocharti Geographia Sacra, in fol. Cadomi; A. C. 1646. etc. Bohaemus, Bovillus. Boulaese. Brandmylleri. Ioh. Contiones, in 8t. Basileae, A C. 1572. et 1608. Bravus. Brenii Annotationes, in fol. Herbornae, A. C. 1646. Brucciolus. Brugensis. Bruno. Buchius. Bullocus. Buntingerus. Burgensis. Bustamantius. Caietani Commentaria, in tom. 5. in fol. Lugd. A. C. 1639. de la Camera, Quaestiones Conciliatrices, in 4to. Compluti, A. C. 1587. Capito. Cassalius. Cassiodorus. Castanaei Exercitationes, in fol. A. C. 1646. Castellionis Annotationes. Catharinus. Celada. de Cerda. Chrysostomi Homiliae. Chytraei Onomasticon, in fol. Lipsiae, A. C. 1591. Clarius. Cockburne libri 2. in 8t. Paris. A. C. 1552. Codomanni Annales, in 4to. Witteberg. A. C. 1581. 1602. Cloppenburgi Deliciae, in 12. Franek. 1652. Comestor. Critici Sacri, in 10. Vol. Londini, A. C. 1660. Cumiranus. Curiel. Deucerus. de Dieu Animadversiones. Diodari Annotationes. Dionysius. Dorotheus. Doughteius. Draudii Pandectae. in 8t. Francof. A. C. 1618. Drusii Parallela sacra. Item Quaestiones et Resp. Ederus. Eniedini Socin. Posthumae Explicationes. Estius. Eucherius. Fabri Enchiridion Bibl. in 12. Colon: A. C. 1568. Fayardus. Ferdinandus. Finckii Clavis, in 4to. Ienae. A. C. 1618. Flamma. Floravantius. Flumaro. Frantzius. Friedlibius. Frisius. Fulleri Miscellanea. in 4to. Londini, A. C. 1617. in 8t. Argentor. A. C. 1650. de Furno. Galarza. Gaudentius. Gastius. Gatakeri Cinnus, in fol. Londini, A. C. 1658. Genebrardus. Gersonis Tractatus. GEselius. Galssii Philologia sacra, in 4to. Ienae. Gemezius. Gordonius. Grasseri Thcologia Mystica, in 8t. Argentinae, A. C. 1618. Gregorius. Grossii Theatrum, in 2. Vol. in 4to. Francof. A. C. 1615. Crotii Annotationes. Guernerus. Hackspani Miscellan. sacra. Hallus, Angl. inter opera 3. Vol. in fol. Londini, A. C. 1660. etc. Haarlaeus. Harlemius. Heggus. Herlini Isagoge Analytica; 3. part. in 8t. Bernae, 1608. Helpidius. Hieronymi de Locis et nomin Hebr. Himmelius. Hofmeisterus. Holkoti Allegoriae. Hottingeri Thesaur.
Philolog. in 4to. Tiguri, A. C. 1659. Huetii de claris Interpretibus S. Script. in 4to. Hugo. Huslsii Nomenclator, in 8t. Bredae, A. C. 1650. Iacobus. Illyrici Clavis, in fol. Basileae, A. C. 1567, 1628. Ioachimi Concordantia, in 4to. Venet. A. C. 1519. Isidorus Hispal. et Pelusiota. Iunii Parallela Sacra. Iustinianus. Kilius. Lanselius. a Lapide Commentaria, Lauretus. Leigh Critica sacra, in fol. Londini, A. C. 1662. Lemnichius. Lemnius. Lossius Luppius. Luscinius. Lyrani Glossa ordin. in fol. 6. Vol. Basileae, A. C. 1501. Mailrosius. Maldonatus. Mammotreptus. Matria. Mariana. Marlorati Thesaurus Locorum Comm. in fol. A. C. 1624. etc. Marinarius.
Martinii Hypotheses Theol. in fol. Salmanticae, A. C. 1563. Matthiae Martinii Memoriale Bibl. in 12. Francof. ad Oderam, A. C. 1618. Mathesius. Menochius. Medi Diatribe, in 4to. Londini, A. C. 1642. Mettingerus. Montani Apparatus. Morinus. Mori Exercitationes, Genevae; in 4to. Nannius. Nierembergius. Novarinus. Novocampianus. Oleaster. Oonselius. Origenis Philocalia. Osiander Andr. et Lucas de Padua. Pagninus. Palladius. Paludanus. Panvinius. Paraeus in 3. Vol. in fol. Francof. A. C. 1647. Parez. Patherius. de Payva. Pellicani Commentaria Cathol. 3. tom. in fol. A. C. 1533. Peregrinus. Perionius. Perkinsi Harmonia, in 4to. Genevae. Petrasancta. Pflacheri Analysis typica, in fol. Basileae, A. C. 1587. 1606. in 4to. Londini. Pineda. Pinto. Piscatoris Comment. Herbornae, A. C. 1646. Placo. Placus. Polyandri Harmoniae. Pomerius. Pontanus. Praetorius. Prynneri Comment. In fol. Francof. A. C. 1668. Pulsictus. Quistorpii Annotationes, in 4to. Rostochii, A. C. 1648. Rabanus. Rabus. de Rampelogis. Ravanelli Bibliotheca Sacra, in fol. 2. Volum. Genevae. Regius. Reneccius. Reudenius. del Rio. Rivetus. de la Roa. Robertsius. Robinsoni Lapis ad altare., in 8t. Londini, A. C. 1656. Rueus. Ruisius. Rupertus. Ruthenus. Sa. Sachsius. Salmeron. Salzedi. Sarcerius. Scharpius. Schererzii Animadversiones Isagogicae, in 12. Leidae, A. C. 1655. Schickardus, Schindlerus. Schwebelius. Serarius. Serpensis. Sibelius. Simondus. Simpsonus. Sixtus Senens. Speranza. Stephanus. Strabus. Sturmius. Szegedini Tabulae Analyt. in fol. Scaphusiae, A. C. 1595. Tarnovii Exercitationes, in 4to. Rostochii, A. C. 1622. de Tena Isagoge, A. C. 1620. Thaddaeus. Theodoretus, Theodorus. Thesaurus. Thyraeus. Tilemannus. Tirini Commentarii. 3. Vol. in fol. Antverpiae, A. C. 1645. Torniellus. Tossani Index locupletiss. in. fol. Hannoverae, A. C. 1624. Turnerus. Valesius. Venetus. Victor. Vio. Vitus. Ursini exegesis. Usserii Annales, in fol. Londini, A. C. 1650. 1654. Waltheri Harmonia, in 4to. Norimberg. A. C. 1654. Weberi Scrutinium, in 8t. Giessae, A. C. 1614. Westhemeri Phrases et Tropi, in fol. Basileae, A. C. 1551. Wittichii Dissertationes, in 12. Amstelod. A. C. 1653. Wowerii, Syntagma de Graec. et Lat. Interpretatione Bibliorum in 8t. Hamburg. A. C. 1618. Zanchius. de Zamora. Zehneri Adagia et Similitudines, in 4to. Lipsiae, A. C. 1601. 1603. Zenonis Veron. Sermones, Praeterea seorsim in Vetus Testam. exant: Ex Hebraeis, Rabbi Abraham Aben Esra. Rabbi David Kimchi. Rabbi Levi ben Gerson. Rabbi Salomo ben Melech. Rabbi Salomo Iarchi, alias Raschi. Rabbi Simeonis Ialkuth, etc. Ex Christianis: Abrami Pharus Vet. Test. in fol. Parisiis, A. C. 1648, Alcasaris Commentaria, in fol. Lugdun. A. C. 1631. Amamae Antibarbarus Bibl. in 8t. Amstelod. A. C. 1628. Ambrosius. Backmeisteri Explicatio typorum in 8t. Lubecae, A. C. 1604. de Baeza. Bootii Animadversiones Sacra, in 4to. Londini, A. C. 1644. Bruno. Buxtorfius. Caninius. Caraffa. Capellus. Chrysostomi Homiliae. Cooperi Expositio. Crameri Schola Prophetica. Cyrilli Interpretatio Anagogica. Drusii Fragmenta Vet. Interpr. Item Parallela Sacra, in 4to. Franekerae, A. C. 1618. 1581. Epiphanius. de Escalante. Fabritii Partitiones Cod. Hebr. in 8t. Witeberg. A. C. 1626. Fernandius. Fortius. Freculphi Historia Univ. Galatini Enodatio locorum difficil. Galesinii Comment. Rom. A. C. 1586. Helvici Vindicatio locor. in 8t. Giessae, A. C. 1620. Hibernici Flores, in 12. Colon. A. C. 1631. Hillesemii Antiquitates Sacrae, in 8t. Antverp. A. C. 1577. Hunnii Epitome Bibl. in 8t. Witeberg. A. C. 1603. Iansenii Canticorum Paraphrasis, Lovan. A. C. 1586. Leusden Philologus Hebraeus, in 4to. Ultraiecti, 1657. Loniceri Συνάθροισις figurarum, etc. Francos. A. C. 1560. Musculus. Meuschii Chronologia in 4to. Spirae, A. C. 1612. Munsteri Annotationes. Nobilius. de Padua. Pampolitanus. Philippi Chronol. V. Test. in 4to. Colon. A. C. 1637. Philo Iudaeus. Polani Exegesis Analut. Vaticintorum, in 8t. Basileae, A. C. 1615. Regii Collectio Prophetiarum V. Test. in fol. Norirnb. A. C. 1562. Richardsoni Observationes selectae, Angl. in fol. Londini, A. C. 1655. del Rio. Saliani Annules V. Test. 3. Vol. in fol. Parisiis, A. C. 1624. Samerius. Scotani Bibltotheca Hist. sacrae Vet. Test. tom. 2. in fol. Francequerae, A. C. 1661. Selneccerus. Spangenbergius. Stenus. Steuchi Recognitio Vet. Test. ad veritatem Hebr. in 4to. Venetiis, A. C. 1617. Szentkitali Vindicatio locorum, in 8t. Hanoviae. A. C. 1620. Theodoretus. Vatali Annotationes, in fol. Paris. Victor. Usserii Annales V. Test. fol. Londin. A. C. 1650. Worthingtoni Annotationes, tom. 2. Duaci, A. C. 1609. Waseri de Nummis antiquis, et mensuris Hebr. in 4to. Tiguri, A. C. 1605. Vide Crowaei Elenchum. In Novum Testam. in universum exstant: Alardi Pathologia sacra N. Test. in 12. Alulphi Gregorianum, in 4to. Argentinae. A. C. 1516. de Aquino, in Nov. Test. in fol. Paris. A. C. 1640. Aretii Commentarii, 3. Vol. infol. Bernae, A. C. 1607. Bedae expositiones. Benedicti Observationes, in 8t. Colon. 1564. Betuleii Symphonia, in fol. Basileae, A. C. 1546. Bezae Annotationes, 2. part. in fol. Cantabrig. A. C. 1642. etc. Brentius. Bridges Hexametri, in 8t. Londini, A. C. 1604. Bullingerus. Camerarii Notatio Figurar. Graec. Lat. in 2. Vol. in 4to. Lipsiae, A. C. 1573. Cameronis Praelectiones, 3. tom. in 4to. Salmurii, A. C. 1628. Caninii Disquisitiones, in 8t. Francof. A. C. 1002. Capelli Observat. in 4to. Amstelodami, A. C. 1657. et Specilegium: Ibid. Cartwrighti Commentaria Practica, 3. Vol A. C. 1630. Clarii Scholia, in 8t. Antverp. A. C. 1543. Costerus. Chrysost. Expositio. Crellii Socin. Commentar. Crinesii Analysis. Croii Observation. sacrae et Hist. in 4to. Genevae, A. C. 1644. Drusii Praeterita. Episcopii quaeam. Erasmi Paraphrases. Fabri Commentarii Initiatorii. Gagneii Scholia in 8t. Parisiis, A. C. 1631. Gatakeri Dissertatio. Gorranus. Grotii Annotationes. Gualteri Homiliae. Gualtperii Sylloge Vocum exoticarum, 2. part. in 8t. Hamburg. A. C. 1608. Hammondi Annotationes, in fol. Londini, A. C. 1659. Haymo. Heinsii Exercitat. et Aristarchus sacer. Heshusius. Illyrici Glossa compendiosa, in fol. Basileae, A. C. 1570. de Lapide. Leigh Annotationes Philolog. et Theol. in fol. Lond. A. C. 1650. Lightfooti Horae Hebraic. Leusd. Lorichius. Mahusii Epitome. Marlorati Exposit. Eccles. in fol. A. C. 1570. et 1620. Mathesii Versio vulgata Nov. Test. correcta ad normam libri Concordiae, in 4to. A. C. 1611. Montaus. Nortoni Animadversiones Paradoxae Orthod. in 8t. Londin. A. C. 1659. dela Nuza Tractatus Euangelici, 2. tom. in 8t. Venetiis, A. C. 1630. Obenhemii, Locorum pugnantium expositio. Origenes. Paulutii Annotationes. Pfochenii Diatribe, in 12. Amstelod. A. C. 1629. Piscator. in fol. 2. Volum. Herbornae, A. C. 1621. Revii in Vallae Annotationes, Salmeronis Comment. inter opera. Schotti Adagialia sacra, in 4to. Antverp. A. C. 1629. Stephani Annotationes marginales, Strigelii Υ῾πομνήματα in 4to. Lipsiae, A. C. 1565. Theodori Annotationes compendiariae, in 4to. Francof. 1545. Thyraei Apparitiones divinae, lib. 3. in 4to. Colon. A. C. 1625. Tossani 2. Volum. in 4to. Hannoviae, A. C. 1604. Trostii N. Test. Syr. cum var. lectionibus. Vallae Annotationes. Walaei Comment. Philolog. Zegerii Sastigationes, in 8t. Colon. A. C. 1555.. Vide Crowaei Elenchum, Ut et hoc addam: Vetus totum reiecerunt Marcionitae, Manes, Cerdo, Agapius, Bogomili, Simoniani, Caiani, Archontici, Apellitae, alii, Pentateuchum solum admiserunt Samaritani, et Sadducaeorum quidam: Leviticum, Iosuam aliosoque inutiles censuerunt nonnulli, apud Chrysost. Hom. 31. in ad Rom. Danielem, aliqui Iudaeorum, apud Theodoretum, praef. in eum. Novum totum repudiârunt iterum Bogomili, Nepos etc. Euangelia corrupit Tatianus: solô \Matthaei utebantur Ebionitae et Cerinthus: solô Lucae Marcion: Ioannis reiecerunt et Α᾿λογοι Acta, Severiani et Encratitae: Pauli Epistolas, iidem cum Cerinthianis et Elecesaeis: Aliorum Epistolas, ut et Apocalypsin, non pauci, ut videre est apud Cl. Suicerum Thesauro Eccl. passim, inprimis voce Γραφή.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • testamentum — index testament, will (testamentary instrument) Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • testamentum — A last will or testament. Testamentum est voluntatis nostrae justa sententia de eo, quod quis post mortem loam fieri velit. A will is the legal declaration of a man s intentions, which he wills to be performed after his death. See 2 Bl Comm 499 …   Ballentine's law dictionary

  • Testamentum Terrae — Жанр фолк Годы 2003 по сей день Страна …   Википедия

  • Testamentum Domini — ( Testament of our Lord ) is a book contained in an 8th century MS. at Paris.Extracts were published by Paul de Lagarde in 1856 [Reliquiae iuris ecclesiastici antiquissimae 80 89.] ; and a Latin fragment, edited by Montague James, appeared in… …   Wikipedia

  • Testamentum domĭni nostri Jesu Christi — Testamentum domĭni nostri Jesu Christi, eine wahrscheinlich in Ägypten griechisch verfaßte, in syrischer Übersetzung erhaltene Kirchenordnung des 5. Jahrh. Den Text veröffentlichte Ignatius II. Rahmani, kath. Patriarch von Antiochien (Mainz 1899) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • testamentum militare — See privileged wills. Collins dictionary of law. W. J. Stewart. 2001 …   Law dictionary

  • Testamentum porcelli — Das Testamentum porcelli ist eine lateinische Schrift wohl aus der Mitte des 4. Jahrhunderts n. Chr., die sich scherzhaft als das Testament des Ferkels Marcus Grunnius Corocotta ausgibt. Inhaltsverzeichnis 1 Inhalt 2 Literaturgeschichtliche… …   Deutsch Wikipedia

  • testamentum — tes·ta·men·tum …   English syllables

  • testamentum — /testamentam/ Lat. In the civil law, a testament; a will, or last will. In old English law, a testament or will; a disposition of property made in contemplation of death. A general name for any instrument of conveyance, including deeds and… …   Black's law dictionary

  • testamentum — …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”